- ALCES
- I.ALCESBithyniae fluv. Plin. l. 5. c. ult.II.ALCESapud Solin. c. 23. ubi de Germania, Est et alces mulis comparanda, adeô propensô labrô superiore, ut nisi recedens in posteriora vestigia pasci non queat. Scandinavia insula ê regione Germaniae mittit animal, quale alces: sed cui suffragines, ut elephantis, flecti nequeunt. Propterea non cubat, cum dormiendum est, etc. Graecis est ἡ ἀλκὴ et αἱ ἀλκαὶ, Pausan. l. 5. et 9. Cuius animalis etiam meminit Capitolin. in Silva Gordiani, c. 3. et 33. Oves ferae C. Alces X. Sed mirum, quantum de eo inter se Auctores dissentiant. Plin. l. 8. c. 15. ni proceritas aurium et cervicis distinguat, iumento similem facit. Solinus, loc. cit. mulis comparari vult: iumentum nimirum pro mula accepit. Praeterea quod de labro eius adeo propenso addit, Plinius de Machli memorat, quae fera est Scandinaviae Insulae, similis Alci. Caesar l. 6. Bell. Gall. c. 27. figuram Alcis capreae facit similem, eâdem pellis varietate, sed magnitudine paulo antecedentem. Pausan. Alcis figuram describit, ἐλάφου καὶ καμήλου μεταξὺ inter cervum et camelum mediam. Ubi quod ait ἐλάφου, cervi, utcumque cum Caesare convenit: Nam capreae et cervi, nisi magnitudine, haud ferme distant, et varietas pellium in capreis et hinnulis cadem. Quod addit de facie καμήλου, cameli, id cum Plinio facere videtur, qui proceritatem cervicis Alci tribuit. Caesar porro Alces cornibus mutilas tradit. Pausanias contra, loc. cit. Α᾿λκαὶ μὲν γὰρ καὶ κέρατα ἐπὶ ταῖς ὀφρῦϚι ἔχουϚιν οἱ ἁῤῥενες, τὸ δὲ θῆλυ οὐ φύρι τό παράπαν, Alces quidem et cornua in superciliis habent mares, foemellae vero nequaquam. Qua in parte cum Caesare magis convenit Plinio, quam cum Pausania: etenim narrat, exceptâ cervicis proceritate et aurium, iumento similem esse; nihil dicens de cornibus. At in eo diversi Caesar et Plinius, quod hic machlin nullô suffraginum flexu esse prodit, Caesar Alcem: coetero non dissimilem esse Machlin Alci idem Plinius fatetur, etc. Qua de re vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 232. Cornua Alces et duo ungues, asservantur in Musaeo Kircheriano Romae: cuius editor ita de hoc Animali scribit: Alces, Germ. Elendt, vulgo Gran bestia, animal est speciei cuiusdam mediae inter equum et cervum, quod Olaus M. Onagrum vocat; nares habet et aures prominulas, cornua fere taurina cervô paulo altior et cursu velocior, Desertorum Russiae fera est. Iuvenis captus adeo mansuescit, ut non solum canum more dominum olfaciat et sequatur, verum cibum potumque humanum ambiat. Ungues eius adeo medendi robore pollent, ut ab universo Populo exposcantur; eius unguibus lupus vel tactus fertur exanimari. Ungues contra epilepsiam praestantissimi, si pars in annulari sinistrae manus digito affervetur, aut deferatur, aut ex eo annulus conficiatur, p. 29. Inter insignia Suecica, Alce, 9. globulis cincta, Gestriciae provinc. digma est, vide Phil. Iac. Spenerum Oper. Herald. Part.2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.